12/05/2011 by Technicweb Developers
Anubem latratorem,' Aitchison’s quae aliquando contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenuerant, et a se victis iam Roma supplicabat, quae iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat, non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subiecto collo ad humilitatis iugum, et edomita fronte ad crucis opprobrium. O domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigaverunt, quibus modis te insinuasti illi pectori? legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam,
omnesque Christianas
litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur, et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: Noveris iam me esse Christianum. et respondebat ille: Non credam nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi videro. ille autem inridebat dicens: Ergo parietes faciunt Christianos? et hoc saepe dicebat, iam se esse Christianum, et Simplicianus illud saepe respondebat, et saepe ab illo parietum inrisio repetebatur. amicos enim suos reverebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum contriverat dominus, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. sed posteaquam legendo et hausit firmatatem, timuitque negari a Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis adparuit, erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit
« Back
To News Home